§6.29.1Caesar, postquam per Vbios exploratores comperit Suebos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani agriculturae student, constituit non progredi longius; sed, §6.29.2ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ultimam pontis, §6.29.3quae ripas Vbiorum contingebat, in longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat.
恺撒在通过乌比人的侦察兵得知苏维汇人已退入森林后,由于担心粮食匮乏(正如我们前文所说,日耳曼人根本不热衷于农业),决定不再继续推进;但是,为了不让蛮族完全消除对他重返的恐惧,并为了拖延他们的援军,他在撤回军队后,将桥梁的最末端部分—— 即与乌比人河岸相连的那一部分——拆毁了二百英尺长,并在桥头建造了一座四层的塔楼,布置了十二个步兵大队的守备队以保护桥梁,并用强大的防御工事加固了该处。
Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit.
他指派年轻的盖乌斯·沃尔卡蒂乌斯·图鲁斯负责该地及守备队。
§6.29.4Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem patet, Lucium Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere possit; §6.29.5monet, ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus procul significatio fiat: sese confestim subsequi dicit.
他自己则在庄稼开始成熟时,出发去对安比奥里克斯作战,穿过阿登森林——这是整个高卢最大的森林,从莱茵河畔和特雷维里人的领地一直延伸到纳尔维人,长度超过五百英里——他派卢基乌斯·米努基乌斯·巴实鲁斯率领全体骑兵先行出发,看能否凭借行军的迅速和时机的便利取得一些成效;他叮嘱其禁止在营地中生火,以免他的到来从远处被察觉:他说自己会立即随后跟进。