§6.24.1Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent.
かつて、ガリア人がゲルマニア人を勇気において凌駕し、自ら進んで戦争を仕掛け、人口の多さと土地の不足のためにライン川の向こうに植民地を送り出していた時代があった。
§6.24.2Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt;
それゆえ、ヘルキュニアの森(エラトステネスや一部のギリシア人には噂で知られていると私は承知しているが、彼らはこれをオルキュニアと呼んでいる)の周辺にある、ゲルマニアで最も肥沃な地域を、ウォルカエ・テクトサゲス族が占領し、そこに定住した。
§6.24.3quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem.
この部族は今日に至るまでこの居住地にとどまり、正義と武勲において極めて高い名声を得ている。
§6.24.4Nunc quod in eadem inopia, egestate, patientia qua Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur;
現在、彼らは、ゲルマニア人が置かれ続けているのと同じ欠乏、貧困、忍耐の中にあり、同じ食事と身体のケアを用いている。
Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur,
しかし、ガリア人には、属州との近接と海外の事物の知識が、豊かさと便益のために多くのものを与えている。
§6.24.6paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.
それゆえに徐々に敗北することに慣れ、多くの戦いで打ち負かされ、今や自分たち自身を彼らと勇気において比較することさえしない。