§6.24.1Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent.
昔,高卢人在勇武上曾超越日耳曼人,主动向他们发动战争,并由于人口众多和土地匮乏,向莱茵河对岸派遣了殖民地。
§6.24.2Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; §6.24.3quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem.
因此,沃尔卡埃-泰克托萨格斯人占领了赫尔库尼亚森林(我知道埃拉托斯特尼和某些希腊人凭传闻知道这一森林,他们称之为奥尔库尼亚)周围那些日耳曼尼亚最肥沃的地方,并在那里定居下来;这一部族直到今天仍固守在这些定居点,并在正义和武功上享有极高的声誉。
§6.24.4Nunc quod in eadem inopia, egestate, patientia qua Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur; Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur, §6.24.6paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.
现在,因为他们依然处于与日耳曼人相同的匮乏、贫困和坚忍之中,采用相同的饮食和身体锻炼;而对高卢人来说,由于靠近行省以及对海外事物的了解,为他们提供了许多有利于富裕和便利的物品,(高卢人)逐渐习惯于被击败,并在许多战役中被战胜,以至于他们自己甚至不再在勇武上将自己与他们相比。