§6.19.1Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. §6.19.2Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. §6.19.3Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; et cum pater familiae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. §6.19.4Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.
夫たちは、妻たちから持参金の名目で受け取ったのと同額の資金を、自らの財産から査定を行った上で、その持参金と合算する。このすべての資金について共同で会計が管理され、その収益は保管される。彼らのうちどちらがより長く生き残っても、双方の取り分は、それまでの期間の収益とともに、その生き残った者に帰属する。夫たちは妻たちに対して、子供たちに対するのと同様に、生殺与奪の権限を持つ。そして、より身分の高い家柄に生まれた家長が死亡したとき、その親族たちが集まり、もしその死について疑わしい点が生じた場合には、妻たちに対して奴隷に対するような方法で尋問を行い、もし(容疑が)立証されたならば、火やあらゆる拷問で苦しめた上で彼女たちを殺害する。葬儀は、ガリア人の文化水準に比して、壮麗で費用のかかるものである。彼らは、死者が生前に気に入っていたと思われるすべてのものを火の中に投げ入れ、動物さえもそうする。そして、この記憶より少し前までは、彼らに愛されていたことが明らかであった奴隷や被保護者たちも、正式な葬儀が執り行われた後に、ともに火葬されていた。