§6.19.1Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant.
丈夫们在对自己的财产进行估价后,将与从妻子那里以嫁妆名义收到的等额资金,与这些嫁妆合并在一起。
§6.19.2Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit.
对所有这些资金进行共同核算,并保留其收益:他们中无论谁寿命更长而活下来,双方的份额连同以往时期的收益都归属于那个人。
§6.19.3Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; et cum pater familiae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt.
丈夫对妻子,正如对子女一样,拥有生杀予夺的大权;当一个出身于较显赫地位的家长去世时,他的亲属们便聚集起来,如果对他的死因产生怀疑,他们就会像对待奴隶那样对妻子们进行审讯,如果查明属实,就用火和各种刑具折磨她们后处死。
§6.19.4Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.
按照高卢人的生活水平,他们的葬礼是宏大且昂贵的;他们把凡是认为死者生前喜爱的一切东西都投入火中,甚至包括动物,而且在离当前记忆不远的一段时间之前,那些显然深受他们喜爱的奴隶和门客,在举行完正规的葬礼后,也会被一同火化。