§6.20.1Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet,
より適切に自国の国政を運営していると考えられている国家は、もし誰かが国政に関する何らかの情報を、隣人から噂や風評によって得たならば、それを政務官に報告し、他の誰とも共有してはならないと、法律で厳格に定めている。
§6.20.2quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est.
なぜなら、思慮がなく経験の浅い人々が、偽の噂によって恐怖に陥れられ、犯罪へと駆り立てられ、国家の重大事について決定を下してしまうことがしばしばあると知られているからである。
§6.20.3Magistratus quae visa sunt occultant quaeque esse ex usu iudicaverunt multitudini produnt.
政務官たちは、隠すべきと判断したことを秘匿し、有益であると判断したことを民衆に公表する。
De re publica nisi per concilium loqui non conceditur.
国政については、民会を通じてでなければ語ることは許されない。