§6.16.1Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, §6.16.2atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur,
ガリアの全民族はきわめて宗教的儀式に熱心であり、そのために、重い病気に罹っている人々や、戦争や危険の中に身を置いている人々は、生贄として人間を屠るか、あるいは将来みずから生贄を捧げることを誓い、これらの犠牲式の執行者としてドルイドたちを用いる。
§6.16.3non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia.
なぜなら、人間の命の代わりに人間の命が返されない限り、不死の神々の神意を宥めることはできないと彼らは考えているからである。 また、公的にもこの種の制定された犠牲式を執り行っている。
Alii immani magnitudine simulacra habent, §6.16.4quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent;
他の人々は、巨大な大きさの像を持っており、その柳の枝で編まれた手足を生きている人間で満たす。
quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines.
これらに火がつけられると、人々は炎に包まれて息絶える。
§6.16.5Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse arbitrantur;
窃盗や強盗、あるいはその他の罪で捕らえられた者たちの処刑が、不死の神々にとってより好ましいものであると彼らは考えている。
sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.
しかし、この種の人々の数が不足すると、無実の者たちの処刑にまで手を染める。