§6.13.1In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo.
ガリア全体において、何らかの重きをなされ、名誉ある地位にある人々の階級は二つある。
Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio.
というのも、平民はほぼ奴隷の地位にあるとみなされており、自ら進んでは何もあえて行わず、いかなる評議会にも招かれないからである。
§6.13.2Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos.
彼らの多くは、借金か、多額の税金か、あるいは有力者からの不義に苦しめられると、自ら進んで貴族に奴隷として身を委ねる。 これら(の平民)に対しては、主人が奴隷に対して持つすべてのそれと同じ権利が(貴族に)ある。
§6.13.3Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum.
しかし、これら二つの階級のうち、一方はドルイドであり、他方は騎士である。
§6.13.4Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore.
前者は神事に関与し、公私を問わず祭儀を執り行い、宗教的教義を解釈する。 彼らのもとへは、教えを乞うために多数の若者が集まり、彼らは若者たちの間で大いなる尊敬を集めている。
§6.13.5Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt;
なぜなら、彼らはほぼすべての公私の紛争について裁定を下し、もし何らかの犯罪が犯されたり、殺人が行われたり、あるいは相続や境界についての紛争が生じたりした場合にも、彼ら自身が決定を下し、報酬や罰を設定するからである。
§6.13.6si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt.
もし個人であれ部族であれ、誰かが彼らの決定に従わなかったならば、彼らは(その者に)祭儀(への参加)を禁止する。
Haec poena apud eos est gravissima.
この刑罰は彼らの間で最も重いものである。
§6.13.7Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur.
このように(祭儀を)禁止された人々は、不敬かつ不道徳な者とみなされ、すべての者が彼らを避け、近づくことも会話を交わすことも逃れようとする。 それは、彼らとの接触から何らかの禍いを受けないようにするためである。 また、彼らが求めても法は与えられず、いかなる名誉も分け与えられない。
§6.13.8His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem.
しかし、これらすべてのドルイドの上に一人の者が立ち、その者が彼らの間で最高の権威を持っている。
§6.13.9Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt.
この者が死ぬと、もし残りの者の中に尊厳において傑出している者がいれば、その者が跡を継ぎ、あるいは、もし対等な者が複数いるならば、ドルイドたちの投票によって、時には武器によってすら、首位をめぐって争う。
§6.13.10hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato.
彼らは一年の決まった時期に、ガリア全体の中心とみなされている地域であるカルヌテス族の領地内の、神聖な場所に集まる。
Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent.
ここへ、紛争を抱えるすべての者が四方から集まり、彼らの決定や裁判に従う。