§6.12.1Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Aedui, alterius Sequani.
カエサルがガリアに到着したとき、一方の派閥の指導者はハエドゥイ族であり、他方の指導者はセクワニ族であった。
§6.12.2Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant.
これら(セクワニ族)は、自分たちだけでは力が劣っていたため――というのも、古くから最高の権威はハエドゥイ族にあり、その被保護者(の勢力)は大きかったからである――、ゲルマニア人とアリオウィストゥスを自分たちと同盟させ、多大な犠牲と約束によって彼らを自分たちのもとに引き入れていた。
§6.12.3Proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta tantum potentia antecesserant, §6.12.4ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent.
しかし、いくつかの戦いで勝利を収め、ハエドゥイ族の貴族全員が殺害されたため、彼らは権力において非常に優位に立ったので、被保護者の大部分をハエドゥイ族から自分たちへと鞍替えさせ、彼らから指導者たちの息子たちを人質として受け取り、セクワニ族に対してはいかなる計画も企てないということを公に誓わせ、力によって占領した隣接する土地の一部を領有し、ガリア全体の覇権を握るに至った。
§6.12.5Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat.
この窮状に迫られて、ディウィキアクスは援助を求めるためにローマの元老院へと赴いたが、目的を達しないまま戻ってきていた。
§6.12.6Adventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam adgregaverant,
カエサルの到来によって形勢が一変し、ハエドゥイ族の人質が返還され、かつての被保護関係が修復され、カエサルによって新たな関係が獲得された。
§6.12.7meliore condicione atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata Sequani principatum dimiserant.
なぜなら、ハエドゥイ族との友好関係に身を投じた人々は、より良い条件とより公正な支配を享受していると自覚したからであり、その他の点でも彼らの徳望と尊厳が高められたため、セクワニ族は覇権を失った。
In eorum locum Remi successerant: quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ei, qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Remis in clientelam dicabant.
その場所にレミ族が取って代わった。 レミ族がカエサルのもとでの徳望において(ハエドゥイ族に)匹敵していると理解されたため、かつての敵対関係からどうしてもハエドゥイ族と同盟を結ぶことのできなかった人々は、レミ族の被保護下に入ることを宣言した。
§6.12.8Hos illi diligenter tuebantur: ita et novam et repente collectam auctoritatem tenebant.
レミ族は彼らを熱心に保護した。 こうして、彼らは新たに、そして急激に獲得された権威を維持した。
§6.12.9Eo tum statu res erat, ut longe principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.
当時、状況は次のようなものであった。 すなわち、ハエドゥイ族がはるかに第一の部族とみなされ、レミ族が尊厳において第二の地位を占めていた。