Humanitext Reader

凯撒 · 高卢战记 §6.13.1-6.13.12

高卢的社会阶层与德鲁伊的特权及职能

第 227 段,共 404 段 · 拉丁语

内容简介

作者介绍了高卢社会的阶级划分(德鲁伊与骑士)以及饱受压迫的平民现状,并详细阐述了德鲁伊在司法裁决、宗教祭祀中的至高权力及其组织结构和不列颠起源。

§6.13.1In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo.
在整个高卢,在那些具有一定地位和名望的人当中,存在着两个阶级。
Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio.
因为平民几乎被视同奴隶,他们自身不敢有任何作为,也不被准许参与任何评议。
§6.13.2Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos.
他们中的大多数人,当受到债务、沉重的赋税或强权者的欺压时,便主动委身于贵族作奴隶;对于这些人,贵族拥有与主人对奴隶所拥有的完全相同的权利。
§6.13.3Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum.
然而,在这两个阶级中,一个是德鲁伊,另一个是骑士。
§6.13.4Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore.
前者负责神事,主持公私祭祀,解释宗教教义;大批青年为了学习而聚集到他们这里,他们在青年中享有极高的尊崇。
§6.13.5Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; §6.13.6si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt.
因为他们几乎对所有的公私纠纷做出裁决,并且,如果犯下了什么罪行,如果发生了谋杀,或者关于遗产和边界发生了争执,同样由他们做出裁决,并确定奖惩;如果任何个人或部落不服从他们的裁决,他们就禁止其参加祭祀。
Haec poena apud eos est gravissima.
这种惩罚在他们当中是最严厉的。
§6.13.7Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur.
凡是被这样禁止的人,都被视为不敬和邪恶之徒;所有人都避开他们,躲开他们的接近和交谈,以免因接触而遭受任何祸害;当他们请求时,既不给他们主持公道,也不给他们分享任何荣誉。
§6.13.8His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem.
在所有这些德鲁伊之上,由一人统领,他在他们当中拥有至高无上的权威。
§6.13.9Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt.
此人死后,如果其余人中有人在尊严上脱颖而出,便由其继任;或者,如果有数人势均力敌,他们便通过德鲁伊的投票、有时甚至诉诸武力来争夺首领地位。
§6.13.10hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato.
他们在一年中的特定时间,在卡尔努特斯人的领地内(该地区被认为是整个高卢的中心)的一个神圣地点聚会。
Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent.
凡是有纠纷的人都从四面八方聚集到这里,服从他们的裁决和判决。
§6.13.11Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, §6.13.12et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.
这种教义被认为是在不列颠创立,并从那里传入高卢的,而现在,那些希望更仔细地了解这一事物的人,大多会为了学习而前往那里。

词汇与语法注释

  1. 6.13.1aliquo sunt numero — 与连系动词 `sunt` 连用的性质夺格(`aliquo numero atque honore`)。`aliquo numero` 字面意思是“属于某种数量/行列”,在此处作为习语表示“占有一席之地、具有一定重要性”。
  2. 6.13.2dominis in servos — 主句的骨架结构 `[eadem omnia sunt iura]` 在关系从句中被省略了,应理解为 `quae [iura sunt] dominis in servos`。其中 `dominis` 是所有与格,表示“主人对奴隶(所拥有的权利)”。
  3. 6.13.5idem decernunt — 此处的代词 `idem` 为阳性复数主格(*ídem*,意为“他们自身”或“相同的他们”),用以强调主语(即德鲁伊们)。将其误作中性复数宾格解作“他们决定同样的事”在上下文(强调他们作为各种纠纷的唯一裁决者)中显得不够自然。
  4. 6.13.7Quibus ita est interdictum — 这是支配与格的动词 `interdicere` 的无人称被动结构。关系代词 `quibus` 是与格,字面意思是“对于那些被这样禁止的人”,在翻译时通常将这些受动者处理为句子的主语,译作“凡是被这样禁止的人”。
  5. 6.13.9Hoc mortuo aut si qui... succedit, aut, si... contendunt — 在独立夺格 `Hoc mortuo` 之后,并列连词 `aut... aut...` 引导了两种交替的情况。前半句条件句的主语为单数(`si qui... excellit`),因而动词也是单数(`succedit`);后半句条件句的主语变为复数(`si sunt plures pares`),所以动词也相应切换成了复数(`contendunt`)。

引用这一段

凯撒, 高卢战记 §6.13.1-6.13.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:6.13.1-6.13.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。