§6.10.1Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior Suebos omnes in unum locum copias cogere atque eis nationibus quae sub eorum sint imperio denuntiare, ut auxilia peditatus equitatusque mittant.
その間、数日後に、カエサルはウビィ族から、スエビィ族が全員一箇所に軍勢を集めており、その支配下にある諸部族に対して歩兵と騎兵の援助軍を送るよう命じている、という知らせを受けた。
§6.10.2His cognitis rebus rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit;
これらのことを知ると、彼は兵糧を調達し、陣営に適した場所を選んだ。
Vbiis imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci;
そして、ウビィ族に対して、家畜を連れ出し、自らの財産すべてを耕作地から町へと運び込むよう命じた。 これは、未開で不慣れな人々が食糧不足に追い込まれ、不利な条件で戦わざるを得なくなることを期待してのことであった。
§6.10.3mandat, ut crebros exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant.
また、スエビィ族のもとへ頻繁に偵察兵を派遣し、彼らの間で何が行われているかを探るよう命じた。
§6.10.4Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnes, posteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerint, cum omnibus suis sociorumque copiis, quas coegissent, penitus ad extremos fines se recepisse:
彼らは命令を実行し、数日を置いて次のように報告した。 スエビィ族は全員、ローマ軍についてのより確実な知らせが届いた後、自らと同盟軍の、集めていたすべての軍勢とともに、領土の最も奥深くへと退却した。
§6.10.5silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.
そこにはバケニスと呼ばれる無限の大きさの森があり、これが内部へと遠く伸びており、天然の防壁として立ちふさがってケルスキィ族をスエビィ族から、またスエビィ族をケルスキィ族から、不法行為や侵略から守っている。 スエビィ族はその森の入り口でローマ軍の到来を待つことに決定した、ということである。