§6.10.1Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior Suebos omnes in unum locum copias cogere atque eis nationibus quae sub eorum sint imperio denuntiare, ut auxilia peditatus equitatusque mittant.
在此期间,几天之后,他从乌比人那里得到消息,称所有苏维汇人正在将他们的军队聚集到一个地方,并命令那些在他们统治下的部落派遣步兵和骑兵的援军。
§6.10.2His cognitis rebus rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit; Vbiis imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; §6.10.3mandat, ut crebros exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant.
得知这些情况后,他筹备了粮食,并为营地选择了一个合适的地方;他命令乌比人赶走他们的牲畜,并将他们所有的财产从田野运进城镇,希望那些野蛮且缺乏经验的人在粮食短缺的迫使下,可能会被引入不利的战斗条件中;他还指示他们向苏维汇人那里派遣密集的侦察兵,并了解他们那里正在发生什么。
§6.10.4Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnes, posteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerint, cum omnibus suis sociorumque copiis, quas coegissent, penitus ad extremos fines se recepisse: §6.10.5silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.
他们执行了命令,并在过了几天之后报告说:所有的苏维汇人,在关于罗马军队的更确切消息传来之后,已带着他们自己以及他们所聚集的盟友的所有军队,退到了他们领土的最深处;那里有一片无限广阔的森林,被称为巴克尼斯;它向内陆延伸得很远,并作为一道天然的屏障,使切鲁西人免受苏维汇人的侵害,也使苏维汇人免受切鲁西人的侵害、免遭不法行为和入侵;在森林的入口处,苏维汇人已经决定等待罗马人的到来。