§5.7.1Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Aeduae dignitatis tribuebat, coercendum atque deterrendum quibuscumque rebus posset Dumnorigem statuebat;
このことを知るとカエサルは、ハエドゥイ族の国家にそれほど大きな敬意を払っていたので、自分ができるいかなる手段によってもドゥムノリクスを抑制し抑止しなければならないと決定した。
§5.7.2quod longius eius amentiam progredi videbat, prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere posset.
彼の狂気がさらに募るのを見たので、自分自身と国家に何ら害を及ぼすことができないように用心すべきだと考えた。
Itaque dies circiter XXV in eo loco commoratus, §5.7.3quod Carus ventus navigationem impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia eius consilia cognosceret.
それゆえ、その場所に約25日間留まったが、それはカルス風が航海を妨げていたからであり、この風はこれらの地方で一年の大部分において吹くのが常であった。 彼はドゥムノリクスを義務にとどめておくことに努め、それにもかかわらず彼のあらゆる計画を知るようにしていた。
§5.7.4Tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque conscendere in naves iubet.
ついにふさわしい天候を得ると、彼は歩兵と騎兵に船に乗るよう命じる。
§5.7.5At omnium impeditis animis Dumnorix cum equitibus Aeduorum a castris insciente Caesare domum discedere coepit.
しかし、すべての者の心が奪われている間に、ドゥムノリクスはハエドゥイ族の騎兵たちとともに、カエサルの知らないうちに陣営から故郷へと去り始めた。
§5.7.6Qua re nuntiata Caesar intermissa profectione atque omnibus rebus postpositis magnam partem equitatus ad eum insequendum mittit retrahique imperat;
このことが報じられると、カエサルは出発を中断し、すべての用事を後回しにして、彼を追跡するために騎兵の大部分を派遣し、連れ戻すように命じた。
§5.7.7si vim faciat neque pareat, interfici iubet, nihil hunc se absente pro sano facturum arbitratus, qui praesentis imperium neglexisset.
もし彼が抵抗して従わないならば、殺害するように命じた。 目の前にいる者の命令を無視したような男が、自分が不在のときに正気な者として振る舞うことなど何もないと考えたからである。
§5.7.8Ille enim revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorare coepit, saepe clamitans liberum se liberaeque esse civitatis.
というのも、彼は呼び戻されると抵抗し、自らの手で自分を守り、部下たちの信義を哀願し始め、自分は自由な者であり、自由な国家の市民であるとしばしば叫んだからである。
§5.7.9Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt: at equites Aedui ad Caesarem omnes revertuntur.
彼らは、命じられていた通りにその男を取り囲んで殺害した。 しかし、ハエドゥイ族の騎兵たちは全員、カエサルのもとに戻った。