§5.58.1Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet, nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum quos arcessendos curaverat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros perferri posset.
日増しに大きな侮りをもってインドゥティオマルスが陣営に近づいてくる中、ある夜、召集を手配していた隣接するすべての部族の騎兵たちを内に引き入れた後、ラビエヌスはそれほどまでに細心の注意を払って味方の兵全員を監視によって陣営内にとどめたので、そのことが漏れることも、トレウェリー族のもとへ伝えられることも、いかなる方法によっても不可能であった。
§5.58.2Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit;
その間、日常の習慣に従って、インドゥティオマルスは陣営に近づき、そこで一日の大部分を過ごした。
equites tela coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant.
騎兵たちは武器を投げ込み、言葉による大きな侮辱をもって味方を戦いへと挑発した。
§5.58.3Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt.
味方からは何の返答も与えられず、彼らにとって適当と思われた時に、夕暮れ近くになって、彼らはちりぢりに四方に散らばって立ち去った。
§5.58.4Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit;
突然、ラビエヌスは二つの門からすべての騎兵を送り出す。
praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam coniectis (quod fore, sicut accidit, videbat) unum omnes peterent Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat;
そして命令し、かつ厳命する。 敵が恐怖に陥れられ、敗走させられた後に(それは、実際に起こったように、そうなるであろうと彼が見抜いていたことだが)、全員がただ一人インドゥティオマルスを狙うように、また、誰であれ、彼が殺されるのを見るまでは他の誰も先に傷つけることのないように。 なぜなら、残りの者を追うことによる遅れによって、彼が時間を得て逃げてしまうことを望まなかったからである。
magna proponit eis qui occiderint praemia;
彼は、殺した者たちに対して多大な報酬を約束する。
§5.58.5summittit cohortes equitibus subsidio.
彼は騎兵たちの援軍として、歩兵大隊を背後から送る。
§5.58.6Comprobat hominis consilium fortuna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur, caputque eius refertur in castra: redeuntes equites quos possunt consectantur atque occidunt.
運命はこの男の計略を裏付け、全員がただ一人を狙ったので、まさに川の浅瀬で捕らえられたインドゥティオマルスは殺され、彼の首が陣営に持ち帰られた。 帰還する騎兵たちは、追跡できる者を追って殺害した。
§5.58.7Hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum quae convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post id factum Caesar quietiorem Galliam.
このことが知られると、集まっていたエブロネス族とネルウィー族のすべての軍勢は立ち去り、この出来事ののち、カエサルは少し穏やかになったガリアを保持した。