§5.58.1Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet, nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum quos arcessendos curaverat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros perferri posset.
随着因杜蒂奥马鲁斯日复一日以更大的轻蔑逼近营地,拉比埃努斯在某天夜里,将他设法召集来的所有邻近部族的骑兵引入营内,并极其谨慎地派哨兵将自己所有的士兵留驻在营垒内,以至于这件事情无论如何也无法泄露或传到特雷维里人那里。
§5.58.2Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant.
其间,因杜蒂奥马鲁斯按照每日的惯例逼近营地,并在那里消耗了大半天的时间;骑兵们投掷武器,并用极其侮辱性的言语挑战我们的人交战。
§5.58.3Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt.
我们的人没有给予任何回应,直到他们认为合适的时候,临近傍晚,他们才散乱地各自离去。
§5.58.4Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit; praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam coniectis (quod fore, sicut accidit, videbat) unum omnes peterent Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat; magna proponit eis qui occiderint praemia; §5.58.5summittit cohortes equitibus subsidio.
突然,拉比埃努斯从两个大门派出了所有的骑兵;他下令并严加嘱咐:在敌人惊恐万状并被驱入逃亡之后(他预见到这会发生,正如实际发生的那样),所有人必须只去追捕因杜蒂奥马鲁斯一人,在看到他被杀之前,任何人不得先伤及他人,因为他不希望由于耽搁在其余人身上,而让他获得喘息时间并逃脱;他向那些杀死因杜蒂奥马鲁斯的人许以重赏;他派出步兵大队作为援军去协助骑兵。
§5.58.6Comprobat hominis consilium fortuna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur, caputque eius refertur in castra: redeuntes equites quos possunt consectantur atque occidunt.
命运证实了那个人的计划,由于所有人只去追捕一人,因杜蒂奥马鲁斯在河的浅滩处被捕获并被杀死,他的头颅被带回了营地;归来的骑兵追击并杀死了他们所能企及的所有人。
§5.58.7Hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum quae convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post id factum Caesar quietiorem Galliam.
得知此事后,所有聚集在一起的埃布罗内斯人和纳尔维人的军队都撤走了,在此事之后,恺撒得到了一个稍微平静一些的高卢。