§5.54.1At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit.
しかしカエサルは、各部族の有力者たちを自身のもとに呼び出し、ある時は彼らが何を行っているかを自分が知っていると警告して脅し、またある時は励ますことによって、ガリアの大部分を忠誠に留まらせた。
§5.54.2Tamen Senones, quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines insecuti
しかしながら、セノネス族は――これはとりわけ強固で、ガリア人の間で大きな権威を持つ部族であるが――、カエサルが彼らの間で王に据えていたカワリヌス(彼の兄弟モリタスグスおよびその先祖たちは、カエサルがガリアに到着する以前に王位を保持していた)を、公の決議によって殺害しようと企て、彼がそれを察知して逃亡すると、国境まで追跡し、王位と家から追放した。
§5.54.3regno domoque expulerunt et, missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt.
そして、弁明のためにカエサルのもとに使節を送ったものの、カエサルが全元老院議員に自分のもとへ来るよう命じると、その言葉に従わなかった。
§5.54.4Ac tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis.
そして、野蛮な人々の間で、戦争を始める先頭に立つ者たちが見出されたという事実が、これほど大きな影響を及ぼし、すべての者の心境にこれほど大きな変化をもたらしたので、カエサルが常に特別な敬意をもって遇してきたハエドゥイ族とレミ族――前者はローマ民衆に対する古くからの変わらぬ忠誠のゆえに、後者はガリア戦争における最近の貢献のゆえに――を除いては、私たちにとって疑わしくない部族は、ほとんど存在しないほどであった。
§5.54.5Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribus aliis de causis, tum maxime quod ei, qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se eius opinionis deperdidisse ut a populo Romano imperia perferrent gravissime dolebant.
そして、このことが果たして驚くべきことであるか私は確信が持てないほどであるが、それは多くの他の理由によるだけでなく、とりわけ、かつては戦いにおける勇気においてすべての民族に勝るとみなされていた人々が、自分たちがその評判をこれほど多く失ってしまい、ローマ民衆からの支配を甘んじて受けなければならなくなったことを、極めて深く嘆いていたからである。