§5.54.1At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit.
但恺撒召集了各个部族的领袖到他那里,一方面通过恐吓——宣称自己知道正在发生的事情,另一方面通过鼓励,使高卢的大部分地区保持顺从。
§5.54.2Tamen Senones, quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines insecuti §5.54.3regno domoque expulerunt et, missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt.
然而,塞诺内斯人——这是一个在高卢人中特别强大且极具威望的部族——企图通过一项公开的决议,杀害恺撒在他们之中确立为王のカ瓦里努斯(其兄弟莫里塔斯古斯以及他们的先祖在恺撒抵达高卢之前曾拥有王位)。 当卡瓦里努斯预察到这一点并逃跑时,他们一直追击他到国境,将他从王位和家园中驱逐出去。 并且,在为了进行辩解而向恺撒派遣了使节之后,当恺撒命令他们的全体元老院成员来到他面前时,他们并没有听从这一命令。
§5.54.4Ac tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis.
在这些野蛮人中,发现有人充当发动战争的领袖这一事实产生了如此巨大的影响,并给所有人的心境带来了如此巨大的变化,以至于除了恺撒一直给予特殊礼遇的埃杜伊人和雷米人——前者是因为他们对罗马人民长期且持久的忠诚,后者是因为他们最近在格鲁战争中的贡献——之外,几乎没有一个部族不被我们所怀疑。
§5.54.5Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribus aliis de causis, tum maxime quod ei, qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se eius opinionis deperdidisse ut a populo Romano imperia perferrent gravissime dolebant.
而这是否真的值得惊讶,我几乎不知道,这不仅是因为许多其他的原因,更主要是因为那些曾在战争勇武上被认为优于所有民族的人,因自己失去了如此多的名望以至于不得不默默承受罗马人民的统治而感到极度痛苦。