§5.51.1Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo loco constituunt, nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt §5.51.2praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem: §5.51.3ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent. §5.51.4Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque omnes armis exuit.
これらすべてのことに誘い出された敵は、軍勢を渡らせて不利な場所に陣を敷き、我が軍が実際に土塁からさえも引き揚げられると、さらに近づき、四方から防御壁の中に武器を投げ込んだ。そして、伝令官をあちこちに派遣して、ガリア人であれローマ人であれ、第三時までに自分たちの方へ投降することを望む者は、危険なくそれが許される、その時間を過ぎた後は、もはやその機会はない、と布告することを命じた。そして彼らは我が軍を非常に軽蔑したため、門は形ばかり単一の芝土の列で塞がれていて、そこからは突入できないように見えたので、ある者は手で土塁を崩し始め、他の者は堀を埋め始めた。その時、カエサルはすべての門から突撃を敢行し、騎兵を出撃させて、速やかに敵を敗走させた。そのため、戦闘のために抵抗する者は全く一人もおらず、彼は彼らのうちの多数を殺害し、全員から武器を剥ぎ取った。