§5.51.1Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo loco constituunt, nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt §5.51.2praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem:
敌军受到所有这些事情的诱惑,将军队渡过河来,并在不利的地形上部署了战线;而当我方人员确实甚至从土墙上撤退时,他们便走得更近,从四面八方向防御工事内投掷武器,并发出传令官四处宣告,命令道:无论是高卢人还是罗马人,如果想在第三时刻之前投奔他们,都可以安全地进行;过了那个时间,就再没有机会了。
§5.51.3ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent.
他们竟然如此轻视我军,以至于尽管大门为了装样子仅用单层草皮堵塞着,因为在他们看来无法从那里突入,于是一些人开始动手拆毁土墙,另一些人开始填平壕沟。
§5.51.4Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque omnes armis exuit.
这时,恺撒命令从所有的大门发起突击,并派出了骑兵,迅速使敌军陷入溃逃,以至于根本没有一个为了战斗而坚守抵抗的人;他杀死了其中的大批人,并剥夺了所有人的武器。