§5.43.1Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt.
包囲の七日目、非常に強い風が起きたとき、彼らは、石投げ器を使って粘土を焼いて作った熱い弾丸を、また熱せられた投げ槍を、ガリアの習慣で藁で葺かれていた小屋に向かって放ち始めた。
§5.43.2Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt.
これらは素早く火がつき、風の強さによって陣営のあらゆる場所にその火を広げた。
§5.43.3Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata victoria turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt.
敵は、まるで勝利がすでに獲得され確実なものとなったかのように、大歓声をあげて、塔や亀甲形掩体を押し進め、梯子で土塁を登り始めた。
§5.43.4At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent.
しかし、兵士たちの勇気と精神の沈着さは極めて大きく、四方から炎で焼かれ、非常に多くの飛び道具で圧倒され、自分たちのすべての私物や全財産が燃えているのを分かっていながらも、退避するために土塁から退く者は誰もいなかったばかりか、ほとんど誰も後ろを振り返りさえせず、そのとき全員が最も激しく、最も勇敢に戦ったほどであった。
§5.43.5Hic dies nostris longe gravissimus fuit;
この日は我々の兵にとって断然最も過酷な日であった。
sed tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi non dabant.
しかしながら、その日はこのような結果をもたらした。 すなわち、敵が土塁のすぐ下にひしめき合い、最後尾の者たちが先頭の者たちに後退の余地を与えなかったために、その日に極めて多数の敵が負傷し、殺されたのである。
§5.43.6Paulum quidem intermissa flamma et quodam loco turri adacta et contingente vallum tertiae cohortis centuriones ex eo, quo stabant, loco recesserunt suosque omnes removerunt, nutu vocibusque hostes, si introire vellent, vocare coeperunt;
炎が少し収まり、ある場所で塔が押し進められて土塁に接触したとき、第三コホルスの百人隊長たちは、自分たちが立っていた場所から後退して部下を全員下がらせ、身振りと声によって、もし入りたいなら入ってこいと敵を呼び寄せ始めた。
quorum progredi ausus est nemo.
だが、敵のうち誰一人として前進しようとする者はいなかった。
§5.43.7Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati, turrisque succensa est.
そのとき、四方から石が投げつけられて敵は撃退され、塔は放火された。