§5.43.1Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt.
在包围的第七天,刮起了一阵狂风,他们开始用投石器将熔泥制成的炽热弹丸以及烧热的标枪,射向那些按照高卢习俗用稻草覆盖的营房。
§5.43.2Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt.
这些营房迅速着火,并因风力之大,将火势蔓延到了营地的每一个角落。
§5.43.3Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata victoria turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt.
敌人发出极大的欢呼声,仿佛胜利已经到手并确定无疑,开始推进攻城塔和龟甲形掩体,并用梯子攀登土垒。
§5.43.4At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent.
然而,士兵们的勇气和沉着的心态是如此巨大,以至于尽管他们四面受火焚烧,并受到极多投射武器的压制,且深知自己所有的行李和全部财产都在被烈火吞噬,却不仅没有一个人为了躲避而离开土垒,甚至几乎没有一个人回头看一眼,而且那时所有人都在极其猛烈、极其英勇地战斗。
§5.43.5Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi non dabant.
这一天对我们的人来说是迄今为止最艰难的一天;但然而它带来了这样的结果,即在这一天,极多敌人被击伤和击杀,因为他们密密麻麻地挤在土垒之下,后面的敌人不给前面的敌人留退路。
§5.43.6Paulum quidem intermissa flamma et quodam loco turri adacta et contingente vallum tertiae cohortis centuriones ex eo, quo stabant, loco recesserunt suosque omnes removerunt, nutu vocibusque hostes, si introire vellent, vocare coeperunt; quorum progredi ausus est nemo.
火势确实稍有减弱,且在某一处,一座攻城塔已被推上前并接触到了土垒,第三大队的百人队长们便从他们所站立的地方退后,并将他们所有的人员撤离,开始用手势和呼喊声招呼敌人,问他们若想进来就进来;然而他们中没有一个人敢于前进。
§5.43.7Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati, turrisque succensa est.
随后,从各处投掷过去的石头将他们击退,那座攻城塔也被点燃了。