§5.39.1Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios, Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam maximas manus possunt cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant nondum ad eum fama de Tituri morte perlata.
したがって、彼らはすぐに彼らの支配下にあるケウトロネス族、グルディイ族、レウァキ族、プレウモクシイ族、ゲイドゥムニ族に使者を送り、できる限り大きな部隊を招集して、ティトゥリウスの死の知らせがまだ彼のもとに届かないうちに、突如としてキケロの冬営地に殺到した。
§5.39.2Huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut nonnulli milites, qui lignationis munitionisque causa in silvas discessissent, repentino equitum adventu interciperentur.
彼にとってもまた、避けられないことであったが、薪拾いや陣地構築の資材集めのために森へ入っていた数名の兵士たちが、敵の騎兵の突然の到来によって退路を断たれるという事態が起こった。
§5.39.3His circumventis magna manu Eburones, Nervii, Aduatuci atque horum omnium socii et clientes legionem oppugnare incipiunt.
彼らが包囲されると、エブロネス族、ネルウィイ族、アドゥアトゥキ族、およびこれらすべての同盟者や被護民たちが、大軍をもって軍団に攻撃を開始した。
Nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum conscendunt.
味方の兵たちは迅速に武器を手にとって走り寄り、土塁に登った。
§5.39.4Aegre is dies sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant.
その日はかろうじて持ちこたえた。 敵はすべての希望を迅速さに置いており、この勝利を勝ち取れば、自分たちは永遠に勝者であり続けると確信していたからである。