§5.38.1Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur;
この勝利に意気揚々となったアンビオリクスは、自らの王国に隣接していたアドゥアトゥキ族のもとへ騎兵とともに直ちに出発する。
neque noctem neque diem intermittit peditatumque se subsequi iubet.
彼は夜も昼も休みなく進み、歩兵には自らの後に従うよう命じる。
§5.38.2Re demonstrata Aduatucisque concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quas acceperint iniuriis occasionem dimittant:
事情を説明してアドゥアトゥキ族を蜂起させると、翌日にはネルウィイ族のもとへ到着し、彼ら自身を永久に解放し、かつて受けた屈辱に対してローマ人に復讐する機会を逃さぬよう、彼らを鼓舞する。
§5.38.3interfectos esse legatos duos magnamque partem exercitus interisse demonstrat;
二人の副官が殺害され、軍勢の大部分が全滅したことを彼は説明する。
§5.38.4nihil esse negoti subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam rem profitetur adiutorem.
キケロとともに冬営している軍団を不意に襲って壊滅させることは造作もないことだと説き、自らがその実行のための援助者となることを申し出る。
Facile hac oratione Nerviis persuadet.
この演説によって、彼は容易にネルウィイ族を説得する。