§5.35.1Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant.
この命令が彼らによって極めて忠実に守られたため、いずれかの大隊が円陣から抜け出して突撃するたびに、敵は極めて素早く退却した。
§5.35.2Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi.
その間、その部分は剥き出しになり、空いた側面から武器を受けることが避けられなかった。
§5.35.3Rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti coeperant, et ab eis qui cesserant et ab eis qui proximi steterant circumveniebantur;
再び彼らが、出撃した元の場所へ戻り始めると、退却していた者たちからも、隣接して立っていた者たちからも包囲された。
§5.35.4sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant.
しかし、もしその場に留まることを望めば、勇気を示す余地は残されておらず、密集した状態では、これほどの大群から投げられる武器を避けることもできなかった。
§5.35.5Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant.
それでも、これほど多くの不都合に苦しめられ、多くの傷を負いながらも、彼らは抵抗し続け、一日の大部分が費やされ、夜明けから第八時まで戦われ続けたとき、彼ら自身にふさわしくないことは何一つ行わなかった。
§5.35.6Tum Tito Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur;
その時、前年に筆頭百人隊長を務めていた、勇敢で大いなる威厳を持つ男、ティトゥス・バルウェンティウスの両腿が、投げ槍で貫かれた。
§5.35.7Quintus Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur;
同じ階級のクィントゥス・ルカニウスは、極めて勇敢に戦っていたが、包囲された息子を助けようとしているうちに、討ち死にした。
§5.35.8Lucius Cotta legatus omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda vulneratur.
レガトゥスのルキウス・コッタは、すべてのコホルスと戦列を励ましている最中に、真正面の顔に投石器で負傷した。