§5.35.1Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant.
这一命令被他们极其忠实地执行着,每当有大队离开圆阵向前冲锋时,敌人就极快地退却。
§5.35.2Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi.
在此期间,那个部位必然会暴露出来,并且从敞开的侧翼承受武器的攻击。
§5.35.3Rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti coeperant, et ab eis qui cesserant et ab eis qui proximi steterant circumveniebantur;
当他们再次开始退回他们出发的地方时,他们就被那些退让的人以及那些站在旁边的人包围了。
§5.35.4sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant.
但如果他们想坚守阵地,既没有留给勇气发挥的空间,而且在密集的情况下,他们也无法避开如此众多的人群所投掷的武器。
§5.35.5Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant.
尽管受到如此多的不利条件的折磨,并且受了许多伤,他们仍然在坚持抵抗;在一天的大部分时间都已过去、从黎明一直战斗到第八个小时的时候,他们没有做出任何不配他们身份的事情。
§5.35.6Tum Tito Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; §5.35.7Quintus Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur; §5.35.8Lucius Cotta legatus omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda vulneratur.
这时,在前一年曾任首席百夫长、一位勇敢且极有威信的男子提图斯·巴尔文提乌斯,双腿被长枪刺穿;同一阶级的昆图斯·卢卡尼乌斯,在极其英勇地战斗时,因前去营救被包围的儿子而被杀;副将卢基乌斯·科塔在鼓励所有大队和战列时,被投石器击中正面脸部受伤。