§5.33.1Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur;
そのときになってようやく、事前に何も見通していなかったティトゥリウスは、狼狽して走り回り、大隊を配置し始めた。 しかし、これら自体のことも臆病に行い、すべてのものが彼を見捨てているかのように見えた。
quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso negotio consilium capere coguntur.
これは、まさにその難局において計画を立てることを強いられる人々に、大抵の場合起こりがちなことであった。
§5.33.2At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque militibus imperatoris et in pugna militis officia praestabat.
これに対して、こうした事態が行軍中に起こり得ると考えており、そのために出発の提唱者とならなかったコッタは、共同の安全に対していかなる点でも怠ることがなく、兵士たちに呼びかけ励ますことにおいては将軍の、戦闘においては兵士の義務を果たしていた。
§5.33.3Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, quid quoque loco faciendum esset, providere possent, iusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent.
行軍列の長さのために、自分たちだけで全てのことに対処し、それぞれの場所で何をなすべきかを予見することが容易にはできなかったので、彼らは、私物(荷物)を放棄して円陣を組むようにと触れて回ることを命じた。
§5.33.4Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, tamen incommode accidit:
この決定は、そのような状況においては非難されるべきではないものの、不都合な結果をもたらした。
§5.33.5nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur.
というのも、それは我々の兵士たちの希望を減らし、敵を戦闘に向けてより活気づかせたからである。 なぜなら、その措置は極めて大きな恐怖と絶望なしになされたのではないように見えたからである。
Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu omnia complerentur.
さらに、そうなることが不可避であったことだが、兵士たちが一斉に軍旗から離れ、各自が最も大切にしているものを荷物の中から探し出して奪い取ろうと急ぎ、あたり一帯が叫び声と涙で満たされるという事態が起こった。