§5.33.1Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso negotio consilium capere coguntur.
直到这时,事先毫无预见的蒂图里乌斯才开始慌张、奔跑并部署大队,然而他做这些事本身就很胆怯,以至于一切似乎都在抛弃他;这通常发生在那些被迫在行动本身中做决定的人身上。
§5.33.2At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque militibus imperatoris et in pugna militis officia praestabat.
但是科塔,因为他曾想到这些事可能会在途中发生,并因此不曾赞成出发,所以在任何事上都没有忽略共同的安全,既在召唤和鼓舞士兵时尽到了将军的职责,又在战斗中尽到了士兵的职责。
§5.33.3Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, quid quoque loco faciendum esset, providere possent, iusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent.
由于行军队伍太长,他们无法轻易亲自处理所有事务并预见每个地方该做什么,于是他们命令传达下去:放弃行李,列成圆阵。
§5.33.4Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, tamen incommode accidit: §5.33.5nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur.
这一决定虽然在这种情况下不应受到指责,但却带来了不便:因为它既减少了我军士兵的希望,又使敌人战斗起来更加高昂,因为这举动看起来并非没有极大的恐惧和绝望。
Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu omnia complerentur.
此外,正如必然会发生的那样,士兵们普遍离开自己的军旗,每个人都急忙去行李中寻找并夺取自己认为最珍贵的东西,到处都充斥着叫喊声和哭泣声。