§5.28.1Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatos deferunt. Illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non neglegenda existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix erat credendum. §5.28.2Itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos exsistit controversia. §5.28.3Lucius Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant: quantasvis [magnas] copias etiam Germanorum sustineri posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis ultro vulneribus illatis fortissime sustinuerint: re frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia: postremo quid esse levius aut turpius, quam auctore hoste de summis rebus capere consilium?
アルピネイウスとユニウスは、聞いたことを副官たちに報告する。彼らは突然の事態に動揺したが、たとえ敵から言われたことであっても、無視すべきではないと考え、特に、エブローネース族という無名で卑小な部族が、自発的にローマ人民に対して戦争を仕掛けるなどということは、ほとんど信じがたいということに深く心を動かされた。そこで彼らはこの件を軍議に諮り、彼らの間で大きな論争が起こる。ルキウス・アウルンクレイウスと、数人の軍事トリブヌス、および第一列の百人隊長たちは、軽率に何事も行うべきではなく、カエサルの命令なしに冬営地から立ち去るべきではないと考えていた。彼らは、冬営地が防備されていれば、ゲルマン人のいかに大きな軍勢であっても持ちこたえることができると説いた。その証拠となるのは、彼らが敵の最初の攻撃を、むしろ多くの傷を負わせながら極めて勇敢に持ちこたえたことである。また、食糧事情にも窮していない。その間に、最寄りの冬営地からもカエサルのところからも救援が到着するであろう。最後に、敵の勧告に従って、最も重大な事柄について決定を下すことほど、軽率で恥ずべきことがあろうか、と。