§5.28.1Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatos deferunt.
阿尔皮内乌斯和尤尼乌斯将他们听到的事情向副将们汇报。
Illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non neglegenda existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix erat credendum.
后者因这突如其来的消息而深感不安,尽管这些话是由敌人说出来的,但他们仍认为不应予以忽视,尤其是这件事让他们深受震动:几乎令人难以置信的是,埃布罗内斯人这个微不足道且卑微的部族,竟然敢自发地向罗马人民发动战争。
§5.28.2Itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos exsistit controversia.
因此,他们将此事提交给军事会议,他们之间引发了一场巨大的争论。
§5.28.3Lucius Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant: quantasvis [magnas] copias etiam Germanorum sustineri posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis ultro vulneribus illatis fortissime sustinuerint: re frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia: postremo quid esse levius aut turpius, quam auctore hoste de summis rebus capere consilium?
卢基乌斯·奥伦库莱乌斯以及几位军校官和第一列的百夫长们认为,不应轻率采取任何行动,也不应在没有恺撒命令的情况下撤离冬营。 他们指出,只要冬营修筑了防御工事,即使是德意志人的任何大军也能抵挡得住;而事实就是明证:他们极其勇敢地抵挡住了敌人的第一次进攻,甚至给对方造成了许多伤亡;他们在粮食供应上并未陷入困境;在此期间,无论是从最近的冬营还是从恺撒那里,援军都会赶来;最后,有什么比在敌人的建议下决定最重大的国家事务更为轻率或更可耻的呢?