§5.1.1L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent.
L・ドミティウスとAp・クラウディウスが執政官の時、冬営地からイタリアへと出発するにあたり、カエサルは、毎年そうするのが習慣であったように、軍団の指揮を任せていたレガトゥスたちに、冬の間にできるだけ多くの船を新造し、古い船を修復するよう手配することを命じる。
Earum modum formamque demonstrat.
彼はそれらの規格と形状を指示する。
§5.1.2Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat;
積み込みの迅速さと陸引きのために、我々が我々の海(地中海)で用いるのに慣れているものよりも少し低めに船を作らせるが、これはそこでは潮汐の頻繁な変化のために波があまり大きくならないことを彼が知っていたからこそ、いっそうそのようにしたのである。
ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus.
また、積載物や、多くの使役獣を輸送するために、我々が他の海で用いるものよりも少し幅広に作らせる。
§5.1.3Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat.
彼はこれらすべての船を快速船(漕帆併用船)にするよう命じるが、この目的には船体の低さが大いに役立つ。
§5.1.4Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet.
船を艤装するのに必要な資材は、ヒスパニアから運んでくるように命じる。
§5.1.5Ipse conventibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat.
彼自身は、ガリア・キテリオルでの司法集会を終えたのち、ピルスタエ族によって属州の隣接地域が侵略により荒廃させられていると聞いていたため、イリリクムへと出発する。
§5.1.6Eo cum venisset, civitatibus milites imperat certumque in locum convenire iubet.
そこに到着すると、諸部族に兵士を要求し、特定の場所に集まるよう命じる。
§5.1.7Qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satisfacere.
このことが伝えられると、ピルスタエ族は、それらの事柄が公的な決定によってなされたものではないと説明するために、彼のところに使節を派遣し、不法行為に対してあらゆる手段で償いをする用意があることを示す。
§5.1.8Accepta oratione eorum Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet;
彼らの弁明を受け入れ、カエサルは人質を要求し、特定の期日までに連れてくるよう命じる。
nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat.
もしそうしなければ、自身が戦争によってその部族を討伐するであろうと警告する。
§5.1.9Eis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat qui litem aestiment poenamque constituant.
命じられた通りに彼らが期日までに連れてこられると、彼は諸部族の間に、損害を査定し、賠償を定めるための仲裁人を指定する。