§5.18.1Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit;
カエサルは彼らの意図を知ると、カッシウェラウヌスの領地内にあるタメシス川へと軍勢を率いた。
quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre, transiri potest.
この川は、ただ一箇所だけ徒歩で、しかも辛うじて渡ることができる。
§5.18.2Eo cum venisset, animum advertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas;
そこに到着すると、彼は川の対岸に敵の大軍が整列しているのに気づいた。
§5.18.3ripa autem erat acutis sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur.
さらに岸は、尖った杭が打ち込まれて防備が固められており、同じ種類の杭が水面下にも打ち込まれて川の水に隠されていた。
§5.18.4His rebus cognitis a captivis perfugisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit.
捕虜や脱走兵からこれらの事実を知ったカエサルは、騎兵を先発させ、直ちに軍団にその後を追うよう命じた。
§5.18.5Sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.
しかし兵士たちは、水面から頭だけを出している状態であったにもかかわらず、極めて迅速かつ猛烈な勢いで進んだため、敵は軍団と騎兵の突撃に耐えることができず、岸を放棄して逃げ去った。