§5.18.1Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre, transiri potest.
恺撒在得知他们的意图后,率军前往卡西维劳努斯领地内的泰晤士河;这条河全线只有一个地方可以徒步涉渡,而且即使在那里也很艰难。
§5.18.2Eo cum venisset, animum advertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas; §5.18.3ripa autem erat acutis sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur.
当他到达那里时,注意到敌人的大军已在河对岸列阵完毕;此外,河岸上插着尖锐的木桩作为防御,而同样种类的木桩也被打入水下,被河水所掩盖。
§5.18.4His rebus cognitis a captivis perfugisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit.
恺撒从俘虏和逃兵口中得知这些情况后,先派出了骑兵,随后立即命令各军团紧跟其后。
§5.18.5Sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.
然而,士兵们前进的速度如此之快、气势如此之猛,尽管他们只有头部露出水面,以至于敌人无法承受军团和骑兵的冲击,纷纷放弃河岸,落荒而逃。