§5.16.1Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro castris dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem armorum, quod neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent, minus aptos esse ad huius generis hostem, §5.16.2equites autem magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent.
このような種類の戦闘の全体において、全員の目の前、かつ陣地の手前で戦いが繰り広げられたため、次のことが明らかになった。 すなわち、我が軍の兵士たちは、武具が重いために、退却する敵を追撃することもできず、軍旗から離れることもあえてしなかったため、この種の敵に対してあまり適していないということ、また、騎兵たちも非常に大きな危険を冒して戦闘を行っているということである。 なぜなら、敵はしばしば計画的に退却し、我が軍の騎兵を軍団から少し引き離すと、戦車から飛び降りて、徒歩で、きわめて不均衡な戦闘を挑んできたからである。
§5.16.3Equestris autem proeli ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat.
他方、騎兵戦のあり方は、退却する者にとっても追撃する者にとっても、等しく同一の危険をもたらしていた。
§5.16.4Accedebat huc ut numquam conferti sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent, atque alios alii deinceps exciperent, integrique et recentes defetigatis succederent.
これに加えて、彼らは決して密集せず、まばらに、かつ大きな間隔をあけて戦い、要所に交代要員を配置して、次々と互いを交代させ、疲弊した者たちに対して、無傷 of 新鮮な兵が救援に入るようになっていた。