§5.10.1Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in expeditionem misit, ut eos qui fugerant persequerentur.
その翌朝、カエサルは歩兵と騎兵を三隊に分けて派遣し、逃走した敵を追撃させた。
§5.10.2His aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent;
彼らがいくらかの道を進み、ちょうど最後尾の兵がまだ目に見えるところにいた時、クィントゥス・アトリウスのもとから騎兵たちがカエサルのもとにやって来て、前夜に非常に激しい嵐が起こり、ほぼすべての船が損壊して海岸に打ち上げられたこと、なぜなら錨も綱も耐えられず、水夫や舵手たちも嵐の威力に抗しきれなかったからであると報告した。
§5.10.3itaque ex eo concursu navium magnum esse incommodum acceptum.
したがって、それら船同士の衝突によって大きな損害が生じた、と。