§5.10.1Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in expeditionem misit, ut eos qui fugerant persequerentur.
第二天早晨,恺撒将步兵和骑兵分成三路派出,以便追击那些逃跑的人。
§5.10.2His aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent; §5.10.3itaque ex eo concursu navium magnum esse incommodum acceptum.
当他们行进了一段距离、最后尾的部队还在视野之内时,骑兵从昆图斯·阿特里乌斯那里来到恺撒这里汇报说,前一天夜里突然刮起大风暴,几乎所有的船只都被损坏并搁浅在海岸上,因为锚和缆绳都无法承受,水手和舵手也无法抵御风暴的威力;因此,由于船只相互碰撞而遭受了巨大的损失。