§4.5.1His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit.
カエサルはこれらの事柄について知らされ、またガリア人の気まぐれさを恐れた。 彼らは決断を下すにあたって変わりやすく、大抵は新しい事態を熱望するからである。 そのため、彼らには何も委ねるべきではないと考えた。
§4.5.2Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverint pronuntiare cogat.
なぜなら、旅人を彼らが望まなくても立ち止まらせ、各人がそれぞれの事柄について何を聞き知ったかを尋ねたり、町の中では群衆が商人を取り囲んで、どの地方から来たのか、そこでどんなことを知ったかを言明するよう強制したりすることは、ガリア人の慣習だからである。
§4.5.3His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.
彼らはこれらの事柄や聞きかじりの噂に突き動かされて、しばしば極めて重大な事柄について計画を立てるが、不確かな噂に従い、多くの者が彼らの望むように作り話を答えるため、その計画をその場ですぐに後悔する羽目になる。