§4.4.1In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus;
ウシペテース族とテンクテリー族も同じ状況にあった。
qui complures annos Sueborum vim sustinuerunt,
彼らについては上で述べたが、彼らは数年間スエービ人の武力に耐えていた。
§4.4.2ad extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quas regiones Menapii incolebant.
しかし最後には、土地から追い出され、ゲルマニアの多くの場所を3年間放浪した末にライン川に到達した。 この地域にはメナピィ人が住んでいた。
Hi ad utramque ripam fluminis agros, aedificia vicosque habebant;
彼らはこの川の両岸に畑や家屋、村を持っていた。
§4.4.3sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis quae trans flumen habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant.
しかし、これほどの大群の到来に恐れおののき、川の向こう側に持っていた家屋から立ち退き、ライン川のこちら側に守備隊を配置して、ゲルマン人が渡るのを防いでいた。
§4.4.4Illi omnia experti, cum neque vi contendere propter inopiam navium neque clam transire propter custodias Menapiorum possent,
彼ら(ゲルマン人)はあらゆる手段を試みたが、船の不足のために力ずくで争うこともできず、またメナピィ人の監視のために密かに渡ることもできなかった。
§4.4.5reverti se in suas sedes regionesque simulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt atque omni hoc itinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantes Menapios oppresserunt,
そこで、彼らは自らの居所や地域に退却するふりをし、3日分の路程を進んだ後、再び引き返した。 そして、騎兵によってこの全路程を一夜で走破し、何も知らず警戒もしていないメナピィ人を急襲した。
§4.4.6qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant.
メナピィ人は、ゲルマン人の撤退を斥候によって知らされていたため、恐れることなくライン川を越えて自分たちの村に戻っていたのである。
§4.4.7His interfectis navibus eorum occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.
彼らを殺害してその船を奪うと、ライン川のこちら側にいたメナピィ人の一派がこのことを知る前に、川を渡った。 そして、彼らの家屋をすべて占拠し、冬の残りの期間を彼らの食糧で自らを養った。