§4.3.1Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus vacare agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vim sustinere non posse.
国家として、彼らは自らの国境からできる限り広く土地が荒涼と空いていることを最大の誉れと考えている。 このことによって、多くの部族が彼らの武力に耐えられないことが示されているとされる。
§4.3.2Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum C agri vacare dicuntur.
したがって、スエービ人の側から一方の方向へ、約百マイルにわたって土地が空いていると言われている。
§4.3.3Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum;
もう一方の側にはウビィ人が隣接しており、彼らの国家は、ゲルマン人の基準からすれば、広大で繁栄していた。
ii paulo, quamquam sunt eiusdem generis, sunt ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multum ad eos mercatores ventitant et ipsi propter propinquitatem [quod] Gallicis sunt moribus adsuefacti.
彼らは同じ種族であるものの、他のゲルマン人よりは少し洗練されている。 というのも、ライン川に接しているため、多くの商人が彼らのもとを頻繁に訪れ、彼ら自身も近さゆえにガリアの風習に馴染んでいるからである。
§4.3.4Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem gravitatem civitatis finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt ac multo humiliores infirmiores redegerunt.
スエービ人は、何度も多くの戦争で彼らを試みたものの、彼らの国家の規模と強固さのために領土から追放することはできなかったが、それでも自らへの貢納民とし、はるかに卑しく弱い状態に追いやった。