§4.4.1In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus; qui complures annos Sueborum vim sustinuerunt, §4.4.2ad extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quas regiones Menapii incolebant.
乌西佩特斯人和滕克特里人也处于同样的境地,正如我们上面所说的;他们多年来一直抵抗着苏维汇人的武力,但最终还是被逐出了自己的土地,在日耳曼尼亚的许多地方流浪了三年,来到了莱茵河畔,该地区由梅纳皮人居住。
Hi ad utramque ripam fluminis agros, aedificia vicosque habebant; §4.4.3sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis quae trans flumen habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant.
这些人在大河的两岸都拥有田地、房屋和村庄;但由于对如此庞大人群的到来感到惊恐,他们已经从自己在河对岸所拥有的房屋中搬走,并在莱茵河的这一侧部署了守备队,阻止德意志人渡河。
§4.4.4Illi omnia experti, cum neque vi contendere propter inopiam navium neque clam transire propter custodias Menapiorum possent, §4.4.5reverti se in suas sedes regionesque simulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt atque omni hoc itinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantes Menapios oppresserunt,
那些人(德意志人)尝试了所有办法,但由于缺乏船只而无法凭武力争夺,又由于梅纳皮人的看守而无法秘密渡河,于是他们假装要返回自己的家园和地区,在行进了三天的路程后,又转过头来,并且骑兵在一天夜里就完成了这全部的行程,袭击了毫无防备、没有料到的梅纳皮人。
§4.4.6qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant.
梅纳皮人通过斥候得知了德意志人撤退的消息,毫无戒备地渡过莱茵河回到了他们自己的村庄。
§4.4.7His interfectis navibus eorum occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.
德意志人杀死了他们,夺取了他们的船只,在莱茵河这一侧的梅纳皮人得知消息之前渡过了河,并占领了他们所有的房屋,在冬季剩下的时间里靠他们的物资维持生计。