§4.34.1Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] tempore oportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt.
これらの事情によって、[戦闘の目新しさから]動揺している我が軍に、極めて好都合な時にカエサルが救援をもたらした。 なぜなら、彼の到来によって敵は立ち止まり、我が軍は恐怖から我に返ったからである。
§4.34.2Quo facto, ad lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit.
これを行うと、敵を挑発して戦闘を開始するには不適当な時期であると考えたため、彼は自分の場所にとどまり、短い時間を置いた後、軍団を陣営へと引き揚げさせた。
§4.34.3Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis qui erant in agris reliqui discesserunt.
これらのことが行われている間に、我が軍の者全員が忙殺されていたため、野原に残っていた残りの者たちは立ち去った。
§4.34.4Secutae sunt continuos complures dies tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent.
何日も続けて嵐が襲い、それは我が軍を陣営にとどめ、敵が戦闘を行うのを妨げるほどであった。
§4.34.5Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt.
その間に、蛮族は四方に使者を派遣し、我が軍の兵士の少なさを味方に宣伝し、もしローマ人を陣営から追い払ったなら、戦利品を獲得し自分たちを永久に解放するどれほど大きな機会が与えられるかを示した。
His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.
これらの宣伝によって、歩兵と騎兵の大軍が速やかに集められ、彼らは陣営へと押し寄せた。