§4.32.1Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae appellabatur VII., neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio iter fecisset.
これらのことが行われている間に、慣例に従って食糧調達のために第七と呼ばれる一箇軍団が派遣され、またその時までいかなる戦争の疑念も生じておらず、人々の一部は畑に残り、一部はまた陣営へと頻繁に出入りしていたとき、陣営の門の前で歩哨の任務についていた者たちが、通常よりも大きな塵の雲が、軍団が進路をとったまさにその方向に見える、とカエサルに報告した。
§4.32.2Caesar—id quod erat—suspicatus aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes quae in statione erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit.
カエサルは――実際その通りだったのだが――蛮族によって何か新しい計画が開始されたのではないかと疑い、歩哨任務についていたコホルスには自分とともにその方向へ出発することを、残りのうちの2つのコホルスには歩哨任務を引き継ぐことを、それ以外のコホルスには武装して直ちに自分の後を追うことを命じた。
§4.32.3Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela coici animadvertit.
陣営から少し遠くへ進んだとき、彼は味方が敵によって圧迫され、辛うじて持ちこたえており、軍団が密集しているところへあらゆる方向から武器が投げつけられていることに気づいた。
§4.32.4Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant;
というのも、他のすべての場所から穀物が刈り取られて、ただ一つの場所だけが残されていたため、敵は我々の兵がここへやって来るであろうと推測して、夜のうちに森の中に潜んでいたからである。
§4.32.5tum dispersos depositis armis in metendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
彼らは、武器を置いて刈り取り作業に没頭し、分散していた我が兵たちを不意に襲撃し、少数を殺害して、隊列が乱れた残りの兵を混乱に陥れ、同時に騎兵と戦車で包囲したのである。