§4.32.1Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae appellabatur VII., neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio iter fecisset.
在这些事情进行期间,按照惯例,一个被称为第七军团的军团被派出去征集粮食,而直到那时还没有产生任何战争的疑虑,当时一部分人还留在田间,另一部分人也频繁地往返于营地,那些在营门前站岗值班的人向凯撒报告说,在军团所前往的那个方向,看到了比平时更为巨大的尘土。
§4.32.2Caesar—id quod erat—suspicatus aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes quae in statione erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit.
凯撒——事实也确是如此——怀疑蛮族已经采取了某种新的计划,便命令正在站岗值班的几个大队随他一同往那个方向出发,从其余的大队中抽调两个来接替值班,其余的大队则武装起来并立即紧随其后。
§4.32.3Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela coici animadvertit.
当他从营地向前行进了稍远一点时,他注意到自己的士兵正受到敌人的压迫,且难以支撑,并且因为军团拥挤在一起,敌人的武器正从四面八方向他们投掷过来。
§4.32.4Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant; §4.32.5tum dispersos depositis armis in metendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
因为在其余所有地方的庄稼都已被收割完毕后,只剩下了一个地方,敌人推测我们的人会到这里来,于是夜间便潜伏在森林中;这时,他们突然袭击了那些放下武器、分散着忙于收割的士兵,杀死了少数人,使其余队伍混乱的士兵陷入慌乱,同时用骑兵和战车将他们包围了起来。