§4.26.1Pugnatum est ab utrisque acriter.
双方が激しく戦った。
Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere perturbabantur;
しかし我が兵たちは、隊列を維持することも、しっかりと足場を固めることも、軍旗に従うこともできず、また、それぞれ異なる船から別の者が、最初に出会った軍旗のところへと合流していたため、大いに混乱していた。
§4.26.2hostes vero, notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur,
一方、敵はすべての浅瀬を熟知していたため、船から個々に上陸してくる者たちを岸から見かけると、馬を急進させて、動きの取れない我が兵たちを襲撃した。
§4.26.3plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coniciebant.
多数の者が少数の者を取り囲み、また別の者たちは無防備な側面から我が兵の集団に向けて投げ槍を浴びせていた。
§4.26.4Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat.
カエサルはこれに気づくと、軍船の小舟や偵察船を兵士たちで満たすよう命じ、苦戦しているのを見かけた者たちに救援を送った。
§4.26.5Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt;
我が兵たちは、陸地に足を踏み入れ、味方の全員が追いつくやいなや、敵に突撃して敗走させた。
neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant.
しかし、それ以上遠くまで追撃することはできなかった。 騎兵たちが針路を維持して島に到達することができなかったからである。
Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit.
この一事だけが、カエサルのこれまでの幸運に欠けていた。