§4.26.1Pugnatum est ab utrisque acriter.
双方展开了激烈的交战。
Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere perturbabantur;
然而,由于我军既不能保持队形,不能站稳脚跟,也不能紧随军旗,而且由于各人从不同的船上下来,一遇到任何军旗就聚集过去,因而极度混乱。
§4.26.2hostes vero, notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur,
至于敌人,由于熟悉所有的浅滩,一旦从岸上看到有人三三两两地从船上下来,便策马疾驰,袭击那些行动受阻的人。
§4.26.3plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coniciebant.
他们以多围少,另一些人则从无防备的侧翼向我军整体投掷标枪。
§4.26.4Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat.
恺撒注意到这一点后,下令将战船的舢板以及侦察船都装满士兵,并向他看到正在苦战的人派遣援军。
§4.26.5Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant.
我军士兵一在陆地上站稳,并在所有同伴跟上之后,便向敌人发起冲锋,使其败逃;但他们无法追击太远,因为骑兵没能保持航向并到达岛屿。
Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit.
唯有这一点,是恺撒以往的幸运所欠缺的。