§4.27.1Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt;
敵は戦闘で敗北すると、敗走から立ち直るやいなや、直ちにカエサルのもとに和平を求めて使節を送った。
obsides sese daturos quaeque imperasset facturos polliciti sunt.
そして、人質を引き渡し、命じられたことを何でも実行すると約束した。
§4.27.2Una cum his legatis Commius Atrebas venit, quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam praemissum.
これらの使節とともに、アトレバテース族のコッミウスがやって来た。 彼は、カエサルによってブリタニアへあらかじめ派遣されていたと私が上で述べておいた人物である。
§4.27.3Hunc illi e navi egressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula coniecerant;
彼らが、船から降りた彼を、使節としてカエサルの命令を彼らに伝えていた時に捕らえ、鎖につないでいたのである。
§4.27.4tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius rei culpam in multitudinem contulerunt et propter imprudentiam ut ignosceretur petiverunt.
その後、戦闘が終わると彼らは彼を送り返し、和平を求めるに当たって、その行為の責任を群衆に転嫁し、分別のなさゆえに許されるよう懇願した。
§4.27.5Caesar questus quod, cum ultro in continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere se imprudentiae dixit obsidesque imperavit;
カエサルは、彼らが自発的に大陸に使節を派遣して自分に和平を求めていたにもかかわらず、理由もなく戦争を仕掛けてきたことに不満を述べたが、彼らの分別のなさを許すと言い、人質を要求した。
§4.27.6quorum illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sese daturos dixerunt.
彼らはそのうちの一部を直ちに引き渡し、より遠い場所から呼び寄せられる残りの部分は、数日中に引き渡すと述べた。
§4.27.7Interea suos in agros remigrare iusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque suas Caesari commendare coeperunt.
その間、彼らは自分たちの民に畑へ戻るよう命じ、各地から指導者たちが集まり始め、自分たち自身と自分たちの部族をカエサルの保護に委ね始めた。