§4.25.1Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit;
カエサルがこのことに気づくと、軍船――その外観は野蛮人にとって見慣れないものであり、その動きは実用に際してより迅速であった――を輸送船から少し遠ざけ、櫂によって急進させ、敵の防備のない側面に配置し、そこから石弾や矢、弩砲によって敵を撃退し退散させるよう命じた。
quae res magno usui nostris fuit.
このことは我が軍にとって大いに役立った。
§4.25.2Nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt.
というのも、野蛮人たちは船の形状にも、櫂の動きにも、弩砲の珍しい種類にも動揺して立ち止まり、ほんの少し後退したからである。
§4.25.3Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, ' desilite', inquit, ' milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere;
そして、主に海の深さのために我が兵たちがためらっていると、第10軍団の鷲を運んでいた者が、このことが軍団にとって幸いな結果となるよう神々に祈願し、「飛び降りよ、兵士たちよ、鷲を敵に引き渡したくないならば。
ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero. '
私は、少なくとも、国家と将軍に対する私の義務を果たすつもりだ」と言った。
§4.25.4Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit.
彼は大声でこのように言うと、船から身を投げ、敵に向かって鷲を運び始めた。
§4.25.5Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt.
そのとき我が兵たちは、これほど大きな不名誉が被られないようにと、互いに励まし合い、全員が船から飛び降りた。
§4.25.6Hos item ex proximis primi navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt.
隣の船からも、最初の者たちが彼らの姿を見ると同様に、後を追って敵に近づいた。