§4.23.1His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem III. fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit.
これらのことが決定されると、航海に適した天候を得て、ほぼ第三夜警時に出帆し、騎兵たちにはもう一方の港に進んで船に乗り、自分に従うように命じた。
§4.23.2A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter IIII. cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit.
彼らによる行動がやや遅れたものの、彼自身は昼の約第四時に、先頭の船とともにブリタンニアに到達し、そこで、すべての丘の上に展開している敵の武装部隊を目にした。
§4.23.3Cuius loci haec erat natura atque ita montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset.
この場所の地形は次のようなものであり、海は切り立った山々にそのように囲まれていたため、高い場所から海岸へと投射兵器が届くほどであった。
§4.23.4Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent ad horam nonam in ancoris expectavit.
この場所を上陸には決して適していないと判断し、残りの船がそこに集まるまで、第九時まで錨を下ろして待った。
§4.23.5Interim legatis tribunisque militum convocatis et quae ex Voluseno cognovisset et quae fieri vellet ostendit monuitque, ut rei militaris ratio, maximeque ut maritimae res postularent, ut, cum celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur.
その間に、レガトゥスたちと軍事トリブヌスたちを招集し、ヴォルセヌスから得た知見と、自分が実行を望むこととを示し、軍事の原則が、とりわけ海上の事柄が要求する通りに、それらは迅速で不安定な動きを伴うものであるから、指示や好機に応じてすべてのことが彼らによって実行されるよう指示した。
§4.23.6His dimissis et ventum et aestum uno tempore nactus secundum, dato signo et sublatis ancoris, circiter milia passuum VII ab eo loco progressus aperto ac plano litore naves constituit.
彼らを解散させ、風と潮流の双方を同時に追い風として得ると、合図を与えて錨を上げさせ、その場所から約七マイル進んで、開けた平坦な海岸に船を停泊させた。