§4.22.1Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset facturos pollicerentur.
カイサルが船を準備するためにこれらの場所に留まっている間に、モリニ人の大部分から彼の使節がやって来た。 彼らは、前回の対立について、自分たちが野蛮な人間であり、我々の習慣に不慣れであったためにローマ人民に戦争を仕掛けたのだと言い訳し、彼が命令するであろうことを実行すると約束するためであった。
§4.22.2Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat.
カイサルはこれが自分にとって非常に都合よく起こったと考えた。 なぜなら、背後に敵を残して去りたくはなかったし、時期のせいで戦争を行う機会もなかったし、これほど些細な事柄に忙殺されることをブリタンニアより優先すべきであるとは判断しなかったからであり、彼は彼らに多数の人質を要求する。
§4.22.3Quibus adductis eos in fidem recipit.
これらが連れて来られると、彼らを保護に受け入れる。
Navibus circiter LXXX onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea navium longarum habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit.
約80隻の商船が集められ、まとめられたが、これは2個軍団を輸送するのに十分であると彼が考えた数であった。 これに加えて彼が有していた軍船を、財務官、レガトゥスたち、および将校たちに分配した。
§4.22.4Huc accedebant XVIII onerariae naves, quae ex eo loco a milibus passuum VIII vento tenebantur quo minus in eundem portum venire possent: has equitibus tribuit.
ここに18隻の商船が加わっていたが、それらは風のために、同じ港に来ることができないように、そこから8マイル離れた場所に留め置かれていた。 彼はこれらを騎兵に割り当てた。
§4.22.5Reliquum exercitum Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum a quibus ad eum legati non venerant ducendum dedit;
残りの軍勢を、メナピイ人の領土、および彼に使節を送ってこなかったモリニ人の村々へ率いていくために、レガトゥスのクィントゥス・ティトゥリウス・サビヌスとルキウス・アウルンクレイウス・コッタに与えた。
§4.22.6Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere iussit.
レガトゥスのスルピキウス・ルーフスには、十分であると彼が考えた守備隊とともに、港を確保するよう命じた。