§4.22.1Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset facturos pollicerentur.
当凯撒为了准备船只而在这些地方逗留时,莫里尼人大部分派使节来到他这里,为他们先前的决定进行辩解,称他们是野蛮人且不熟悉我们的习惯,因而向罗马人民发动了战争,并承诺他们将履行他所命令的一切。
§4.22.2Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat.
凯撒认为这件事对他来说发生得十分及时,因为他既不想在身后留下敌人,又由于季节原因没有进行战争的机会,而且他认为不应当把对这些微不足道的事物的关注置于不列颠之上,于是命令他们交出大量的人质。
§4.22.3Quibus adductis eos in fidem recipit.
在这些人质被送来后,他将他们接纳归顺。
Navibus circiter LXXX onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea navium longarum habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit.
在聚集并合并了大约八十艘运输船(他认为这足够运输两个军团)之后,他将此外拥有的军舰分配给财务官、副将和军官们。
§4.22.4Huc accedebant XVIII onerariae naves, quae ex eo loco a milibus passuum VIII vento tenebantur quo minus in eundem portum venire possent: has equitibus tribuit.
此外还有十八艘运输船,它们因风阻留在距离该地八英里的地方,以致无法进入同一港口:他将这些船分配给骑兵。
§4.22.5Reliquum exercitum Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum a quibus ad eum legati non venerant ducendum dedit; §4.22.6Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere iussit.
其余的军队,他交给副将昆图斯·提图里乌斯·萨比努斯和卢修斯·奥伦库莱乌斯·科塔,由他们率领前往梅纳皮人领地以及那些未曾向他派遣使节的莫里尼人村落;他命令副将苏尔皮基乌斯·鲁弗斯率领他认为足够的守备队驻守港口。