§4.16.1Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum;
ゲルマニア戦争が終結したのち、多くの理由から、カイサルは自分がライン川を渡らねばならないと決意した。
quarum illa fuit iustissima quod, cum videret Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum transire.
それらの理由のうち最も正当なものは次のようなこと、すなわち、ゲルマニ人がこれほど容易に駆り立てられてガリアに侵入するのを見て、ローマ人民の軍隊がライン川を渡る能力も勇気もあるのだと彼らが理解したときに、彼ら自身のことについても恐れを抱いてほしいと望んだことであった。
§4.16.2Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoravi praedandi frumentandique causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat.
さらに、さきに私が略奪と食糧調達のためにマース川を渡り戦闘には加わらなかったと言及した、ウシペテース族とテンクテーリー族のあの騎兵部隊が、味方の逃走ののち、ライン川を越えてスガムブリー族の領土へと退却し、彼らと合流したという事実が加わった。
§4.16.3Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent eos qui sibi Galliae bellum intulissent sibi dederent, responderunt:
彼らのもとへカイサルが使者を送り、自分とガリアに戦争を仕掛けた者たちを自分に引き渡すよう要求させたところ、彼らは次のように答えた。
§4.16.4populi Romani imperium Rhenum finire;
ローマ人民の支配権はライン川で終わっている。
si se invito Germanos in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet?
もし彼(カイサル)が、自分の意に反してゲルマニ人がガリアに渡ることを正当でないとみなすなら、なぜライン川の向こう側において、自分の支配権や権力が少しでもあるなどと要求するのか、と。
§4.16.5Ubii autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suebis premerentur;
しかし、ライン川の向こう側の民の中で唯一カイサルのもとに使節を送り、友好を結び、人質を差し出していたウビイー族は、スエービー族から激しく圧迫されているため、自分たちに援助をもたらしてほしいと強く懇願した。
§4.16.6vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum.
あるいは、もし国家の多忙のためにそうすることが妨げられるのであれば、軍をただライン川の向こうへ渡してほしい、それだけで今後の自分たちの援助と希望として十分であるだろう、と。
§4.16.7Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse possint.
アリオウィストゥスが撃退され、また今回の最新の戦闘が行われたことによって、その軍隊の名声と評判はゲルマニ人の最も遠方の諸部族にまで非常に大きく響いており、ローマ人民の威光と友好によって自分たちが安全でいられるほどである、と。
§4.16.8Navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.
彼らは軍を輸送するために、大量の船を提供することを約束していた。